Job 20

1respondens autem Sophar Naamathites dixit 2idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur 3doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi 4hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram 5quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti 6si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit 7quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est 8velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna 9oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus 10filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum 11ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient 12cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua 13parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo 14panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus 15divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus 16caput aspidum suget occidet eum lingua viperae 17non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri 18luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit 19quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam 20nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit 21non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius 22cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum 23utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum 24fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum 25eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles 26omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo 27revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum 28apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei 29haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino

Copyright information for VulgJ